monumenta.ch > Hugo de S Victore Incertus > 'Goliath' in 'Posteriores excerptiones, p3, p6, CAP. III. De acie Israel et Philisthiim.'
Hugo de S Victore Incertus, Posteriores excerptiones, LIBER SEXTUS. IN I ET II REGUM. - A DAVID USQUE AD SALOMONEM., , CAP. II. De Saule, David et cithara eius. <<<     >>> CAP. IV. De Philisthiim et de Golia iterum.

CAP. III. De acie Israel et Philisthiim.

1  Direxerunt aciem Israel, sed et Philisthiim fuerant parati (I Reg. XVII). 2  Pugna Philisthinorum contra Israel, non inconvenienter malignorum spirituum praelium adversus Ecclesiam Dei accipi potest. 3  Goliath vero superbiam diaboli significat, quem David, id est Christus, singulari certamine prostravit, et populum Dei a timore eius eripuit. 4  David leonem et ursum necavit, diabolum scilicet et Antichristum; alterum nunc latenter hominibus insidiantem, alterum postea manifestissime saevientem. 5  Provocavit superbia humilitatem, diabolus Christum. 6  Accepit arma bellica David, quae pro aetate portare non potuit, et deposuit ea. 7  Et accepit quinque lapides de flumine, et misit eos in peram pastoralem. 8  Sic Christus, tempore Novi Testamenti ad insinuandam et commendandam gratiam, deposuit corporalia legis sacramenta, quae non sunt imposita gentibus, quae in veteri lege legimus, et non observamus, sed ad aliquam significationem praemissa et posita intelligimus. 9  Haec arma deposuit tanquam onera veteris legis, et ipsam legem accepit. 10  Quinque enim lapides libros Moysi significant. 11  Tulit ergo quinque lapides de flumine (Ibid.), id est de saeculo: labitur enim mortale saeculum. 12  Erant tanquam lapides in flumine, id est in illo primo populo. 13  Erant inutiles et vacabant, et nihil proderant; transibat supra fluvius, sed David accepit gratiam ut lex esset utilis. 14  Lex enim, sine gratia impleri non potest. 15  Quinque lapides accepit, unum misit. 16  Quinque libri electi sunt, sed unitas vicit, ut ait Apostolus: Supportantes invicem in charitate, solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. 17  Plenitudo enim legis est dilectio (Ephes. IV). 18  Praevaluit David adversus Philisthaeum in funda et lapide, percussumque Philisthaeum interfecit. 19  Cumque gladium non haberet in manu David, abstulit gladium Philisthaei, praeciditque caput eius (I Reg. XVII). 20  Et Christus diabolum suis armis occidit, quando crediderunt magi, quos ille in manu habebat, et de quibus animas caeteras trucidabat. 21  Converterunt enim linguas suas contra diabolum, et sic gladio suo caput Goliae abscinditur.